- FUNDA
- I.FUNDAapud medii aevi Scriptores bursa, crumena est; alias ventralis, κοιλόδε???μος, h. e. sacculus pecuniae, ad usum quottidianum necessariae gestandae accommodatus, et sub ventrem appensus, vide infra in voce Ventralis.Hinc Recentiores sic appellarunt locum publicum, in quo Mercatores de rebus suis et commerciis invicem acturi conveniunt, quod in eo deponatur communis eorum thesaurus vel pecunia ad eadem commercia, atqueve adeo merces ipsae, Cuiusmodi sunt Bursae Antverpiensis. Amstelodamensis, Londinensis etc. Fundae Tyri, fit mentio in Pactis inter Venetos et Principes seu Barones Regni Hierosol. A. C. 1123. apud Gul. Tyrium l. 12. c. 25. Galli Fonde, Ital. Fundaco, dicunt. C. du Fresne Gloss. Vide quoque supra Bursa.II.FUNDAin Circo Rom. dicebatur ultima meta, vel pars eius, in iva ultimae metae, forte quod ibi Circus in Augustias cogeretur ad instar fundae, quae in medio latior est, utrinqueve strictior: quemadmodum terrarum orbem, qui ad Ort. et Occas. in arctum stringitur, σφενδόνῃ ἐοικότα Dionys. esse dixit, in quae verba pulchre commentatur Salmas. ad Solin. p. 663. Sed Circum claudi utrinque in teretem orbem, dixit Corippus, quo pacto et prima paris illus, ubi primae metae, aeque fundae nomen meruerit. An potius sic ultima meta appellata est, a basis forma, quae instar alae annuli haberet: namque et palam annuli, de qua infra, Gr. σφενδόνην vocant. Ovatae siquidem formae erat; cui similis in vett. nummis metarum basis conspicitur, quae tres obeliscos sustinet? Graeci certe in suo Circo describendo, nec primarum quidem, nec ultimarum metarum mentionem faciunt, θύρας tamen, h. e. ostia seu carceres Circi opponunt τῇ σφενδόνῃ, i. e. fundae eius, ubi σφενδήνη necessario ultimam partem Circi notat. Vide eundem ubi supra p. 970. Sed et
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.